

Epistola ad Ephesios*
Caput 6: Versus 12
Mundi rectores.Non ideo sic appellantur, quia regunt mundum, qui constat ex coelo et terra; sed mundum peccatores dicit, de quo Joannes:Et mundus eum non cognovit[Joan. 1.]. Talem mundum illi regunt, contra quos habemus perpetuas inimicitias: quia et quod patimur homines importunos, illi faciunt. Instigant enim et inflammant illos et tanquam vasa sua movent, et velut organa tangunt. Contra illos habemus occultam luctam, ad quam nos armat Apostolus.Tenebrarum.Ne putentur daemones hunc visibilem mundum regere, subdit quid nomine mundi intellexerit:Tenebrarum harum,id est peccatorum; quasi: Non dominantur daemones mundo qui constat coelo et terra, sed peccatoribus.Contra spiritalia.Quasi: Timendi hostes quia spiritales et invisibiles, et quia nequam: et non pro parva re, sed pro coelesti haereditate tollenda pugnant. Ut coelestia dicit virtutes, in quibus pugnam daemonum patimur, vel spiritus nequam sunt in coelestibus, id est in hoc inferiori aere. Ipsi enim quasi equites pugnant in equis hominibus. Equites ergo occidamus, equos possideamus.